Encontrados 20371 resultados para: Re
Amplioris enim gloriæ iste præ Moyse dignus est habitus, quanto ampliorem honorem habet domus, qui fabricavit illam. (Epistula ad Hebraeos 3, 3)
Omnis namque domus fabricatur ab aliquo: qui autem omnia creavit, Deus est. (Epistula ad Hebraeos 3, 4)
Christus vero tamquam filius in domo sua: quæ domus sumus nos, si fiduciam, et gloriam spei usque ad finem, firmam retineamus. (Epistula ad Hebraeos 3, 6)
nolite obdurare corda vestra, sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto, (Epistula ad Hebraeos 3, 8)
ubi tentaverunt me patres vestri: probaverunt, et viderunt opera mea (Epistula ad Hebraeos 3, 9)
sicut juravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam. (Epistula ad Hebraeos 3, 11)
Videte fratres, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis, discedendi a Deo vivo: (Epistula ad Hebraeos 3, 12)
sed adhortamini vosmetipsos per singulos dies, donec hodie cognominatur, ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati. (Epistula ad Hebraeos 3, 13)
Participes enim Christi effecti sumus, si tamen initium substantiæ ejus usque ad finem firmum retineamus. (Epistula ad Hebraeos 3, 14)
Dum dicitur: Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra, quemadmodum in illa exacerbatione. (Epistula ad Hebraeos 3, 15)
Quibus autem juravit non introire in requiem ipsius, nisi illis qui increduli fuerunt? (Epistula ad Hebraeos 3, 18)
Et videmus, quia non potuerunt introire propter incredulitatem. (Epistula ad Hebraeos 3, 19)