Encontrados 20371 resultados para: Re
Hæc commone, testificans coram Domino. Noli contendere verbis: ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium. (Epistula II ad Timotheum 2, 14)
Sollicite cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis. (Epistula II ad Timotheum 2, 15)
qui a veritate exciderunt, dicentes resurrectionem esse jam factam, et subverterunt quorumdam fidem. (Epistula II ad Timotheum 2, 18)
In magna autem domo non solum sunt vasa aurea, et argentea, sed et lignea, et fictilia: et quædam quidem in honorem, quædam autem in contumeliam. (Epistula II ad Timotheum 2, 20)
Si quis ergo emundaverit se ab istis, erit vas in honorem sanctificatum, et utile Domino ad omne opus bonum paratum. (Epistula II ad Timotheum 2, 21)
Juvenilia autem desideria fuge, sectare vero justitiam, fidem, spem, caritatem, et pacem cum iis qui invocant Dominum de corde puro. (Epistula II ad Timotheum 2, 22)
Servum autem Domini non oportet litigare: sed mansuetum esse ad omnes, docibilem, patientem, (Epistula II ad Timotheum 2, 24)
cum modestia corripientem eos qui resistunt veritati, nequando Deus det illis pœnitentiam ad cognoscendam veritatem, (Epistula II ad Timotheum 2, 25)
et resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem. (Epistula II ad Timotheum 2, 26)
erunt homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus non obedientes, ingrati, scelesti, (Epistula II ad Timotheum 3, 2)
sine affectione, sine pace, criminatores, incontinentes, immites, sine benignitate, (Epistula II ad Timotheum 3, 3)
proditores, protervi, tumidi, et voluptatum amatores magis quam Dei: (Epistula II ad Timotheum 3, 4)