Encontrados 20371 resultados para: Re
De caritate autem fraternitatis non necesse habemus scribere vobis: ipsi enim vos a Deo didicistis ut diligatis invicem. (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 9)
Etenim illud facitis in omnes fratres in universa Macedonia. Rogamus autem vos, fratres, ut abundetis magis, (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 10)
et operam detis ut quieti sitis, et ut vestrum negotium agatis, et operemini manibus vestris, sicut præcepimus vobis: (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 11)
et ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt: et nullius aliquid desideretis. (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 12)
Nolumus autem vos ignorare fratres de dormientibus, ut non contristemini sicut et ceteri, qui spem non habent. (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 13)
Si enim credimus quod Jesus mortuus est, et resurrexit: ita et Deus eos qui dormierunt per Jesum, adducet cum eo. (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 14)
Hoc enim vobis dicimus in verbo Domini, quia nos, qui vivimus, qui residui sumus in adventum Domini, non præveniemus eos qui dormierunt. (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 15)
Quoniam ipse Dominus in jussu, et in voce archangeli, et in tuba Dei descendet de cælo: et mortui, qui in Christo sunt, resurgent primi. (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 16)
Deinde nos, qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in aëra, et sic semper cum Domino erimus. (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 17)
De temporibus autem, et momentis, fratres, non indigetis ut scribamus vobis. (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 1)
cum enim dixerint: Pax et securitas: tunc repentinus eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habenti, et non effugient. (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 3)
Vos autem, fratres, non estis in tenebris, ut vos dies illa tamquam fur comprehendat: (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 4)