Encontrados 20371 resultados para: Re
prout potestis legentes intelligere prudentiam meam in mysterio Christi: (Epistula ad Ephesios 3, 4)
quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum, sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis ejus et prophetis in Spiritu, (Epistula ad Ephesios 3, 5)
gentes esse cohæredes, et concorporales, et comparticipes promissionis ejus in Christo Jesu per Evangelium: (Epistula ad Ephesios 3, 6)
Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia hæc, in gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi, (Epistula ad Ephesios 3, 8)
et illuminare omnes, quæ sit dispensatio sacramenti absconditi a sæculis in Deo, qui omnia creavit: (Epistula ad Ephesios 3, 9)
Hujus rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, (Epistula ad Ephesios 3, 14)
ut det vobis secundum divitias gloriæ suæ, virtute corroborari per Spiritum ejus in interiorem hominem, (Epistula ad Ephesios 3, 16)
Christum habitare per fidem in cordibus vestris: in caritate radicati, et fundati, (Epistula ad Ephesios 3, 17)
ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quæ sit latitudo, et longitudo, et sublimitas, et profundum: (Epistula ad Ephesios 3, 18)
scire etiam supereminentem scientiæ caritatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei. (Epistula ad Ephesios 3, 19)
Ei autem, qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intelligimus, secundum virtutem, quæ operatur in nobis: (Epistula ad Ephesios 3, 20)
solliciti servare unitatem Spiritus in vinculo pacis. (Epistula ad Ephesios 4, 3)