Encontrados 20371 resultados para: Re
Miserunt ergo sorores ejus ad eum dicentes: Domine, ecce quem amas infirmatur. (Evangelium secundum Ioannem 11, 3)
Diligebat autem Jesus Martham, et sororem ejus Mariam, et Lazarum. (Evangelium secundum Ioannem 11, 5)
Dicunt ei discipuli: Rabbi, nunc quærebant te Judæi lapidare, et iterum vadis illuc? (Evangelium secundum Ioannem 11, 8)
Respondit Jesus: Nonne duodecim sunt horæ diei? Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem hujus mundi videt: (Evangelium secundum Ioannem 11, 9)
Dixerat autem Jesus de morte ejus: illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret. (Evangelium secundum Ioannem 11, 13)
et gaudeo propter vos, ut credatis, quoniam non eram ibi, sed eamus ad eum. (Evangelium secundum Ioannem 11, 15)
Multi autem ex Judæis venerant ad Martham et Mariam, ut consolarentur eas de fratre suo. (Evangelium secundum Ioannem 11, 19)
Dicit illi Jesus: Resurget frater tuus. (Evangelium secundum Ioannem 11, 23)
Dicit ei Martha: Scio quia resurget in resurrectione in novissimo die. (Evangelium secundum Ioannem 11, 24)
Dixit ei Jesus: Ego sum resurrectio et vita: qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet: (Evangelium secundum Ioannem 11, 25)
et omnis qui vivit et credit in me, non morietur in æternum. Credis hoc? (Evangelium secundum Ioannem 11, 26)
Ait illi: Utique Domine, ego credidi quia tu es Christus, Filius Dei vivi, qui in hunc mundum venisti. (Evangelium secundum Ioannem 11, 27)