Encontrados 20371 resultados para: Re
Amen dico vobis, quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer, non intrabit in illud. (Evangelium secundum Lucam 18, 17)
Mandata nosti: non occides ; non mœchaberis ; non furtum facies ; non falsum testimonium dices ; honora patrem tuum et matrem. (Evangelium secundum Lucam 18, 20)
Quo audito, Jesus ait ei: Adhuc unum tibi deest: omnia quæcumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo: et veni, sequere me. (Evangelium secundum Lucam 18, 22)
Videns autem Jesus illum tristem factum, dixit: Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei intrabunt ! (Evangelium secundum Lucam 18, 24)
facilius est enim camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei. (Evangelium secundum Lucam 18, 25)
Qui dixit eis: Amen dico vobis, nemo est qui reliquit domum, aut parentes, aut fratres, aut uxorem, aut filios propter regnum Dei, (Evangelium secundum Lucam 18, 29)
et non recipiat multo plura in hoc tempore, et in sæculo venturo vitam æternam. (Evangelium secundum Lucam 18, 30)
et postquam flagellaverint, occident eum, et tertia die resurget. (Evangelium secundum Lucam 18, 33)
Factum est autem, cum appropinquaret Jericho, cæcus quidam sedebat secus viam, mendicans. (Evangelium secundum Lucam 18, 35)
Et cum audiret turbam prætereuntem, interrogabat quid hoc esset. (Evangelium secundum Lucam 18, 36)
Dixerunt autem ei quod Jesus Nazarenus transiret. (Evangelium secundum Lucam 18, 37)
Et clamavit, dicens: Jesu, fili David, miserere mei. (Evangelium secundum Lucam 18, 38)