Encontrados 20371 resultados para: Re
Et cœperunt cogitare scribæ et pharisæi, dicentes: Quis est hic, qui loquitur blasphemias? quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus? (Evangelium secundum Lucam 5, 21)
Ut cognovit autem Jesus cogitationes eorum, respondens, dixit ad illos: Quid cogitatis in cordibus vestris? (Evangelium secundum Lucam 5, 22)
Quid est facilius dicere: Dimittuntur tibi peccata: an dicere: Surge, et ambula? (Evangelium secundum Lucam 5, 23)
Et stupor apprehendit omnes, et magnificabant Deum. Et repleti sunt timore, dicentes: Quia vidimus mirabilia hodie. (Evangelium secundum Lucam 5, 26)
Et post hæc exiit, et vidit publicanum nomine Levi, sedentem ad telonium, et ait illi: Sequere me. (Evangelium secundum Lucam 5, 27)
Et relictis omnibus, surgens secutus est eum. (Evangelium secundum Lucam 5, 28)
Et murmurabant pharisæi et scribæ eorum, dicentes ad discipulos ejus: Quare cum publicanis et peccatoribus manducatis et bibitis? (Evangelium secundum Lucam 5, 30)
Et respondens Jesus, dixit ad illos: Non egent qui sani sunt medico, sed qui male habent. (Evangelium secundum Lucam 5, 31)
Non veni vocare justos, sed peccatores ad pœnitentiam. (Evangelium secundum Lucam 5, 32)
At illi dixerunt ad eum: Quare discipuli Joannis jejunant frequenter, et obsecrationes faciunt, similiter et pharisæorum: tui autem edunt et bibunt? (Evangelium secundum Lucam 5, 33)
Quibus ipse ait: Numquid potestis filios sponsi, dum cum illis est sponsus, facere jejunare? (Evangelium secundum Lucam 5, 34)
Et nemo mittit vinum novum in utres veteres: alioquin rumpet vinum novum utres, et ipsum effundetur, et utres peribunt: (Evangelium secundum Lucam 5, 37)