Encontrados 20371 resultados para: Re
Et præteriens secus mare Galilææ, vidit Simonem, et Andream fratrem ejus, mittentes retia in mare (erant enim piscatores), (Evangelium secundum Marcum 1, 16)
et dixit eis Jesus: Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum. (Evangelium secundum Marcum 1, 17)
Et protinus relictis retibus, secuti sunt eum. (Evangelium secundum Marcum 1, 18)
Et progressus inde pusillum, vidit Jacobum Zebedæi, et Joannem fratrem ejus, et ipsos componentes retia in navi: (Evangelium secundum Marcum 1, 19)
et statim vocavit illos. Et relicto patre suo Zebedæo in navi cum mercenariis, secuti sunt eum. (Evangelium secundum Marcum 1, 20)
Et ingrediuntur Capharnaum: et statim sabbatis ingressus in synagogam, docebat eos. (Evangelium secundum Marcum 1, 21)
dicens: Quid nobis et tibi, Jesu Nazarene? venisti perdere nos? scio qui sis, Sanctus Dei. (Evangelium secundum Marcum 1, 24)
Et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent inter se dicentes: Quidnam est hoc? quænam doctrina hæc nova? quia in potestate etiam spiritibus immundis imperat, et obediunt ei. (Evangelium secundum Marcum 1, 27)
Et processit rumor ejus statim in omnem regionem Galilææ. (Evangelium secundum Marcum 1, 28)
Et protinus egredientes de synagoga, venerunt in domum Simonis et Andreæ, cum Jacobo et Joanne. (Evangelium secundum Marcum 1, 29)
Et accedens elevavit eam, apprehensa manu ejus: et continuo dimisit eam febris, et ministrabat eis. (Evangelium secundum Marcum 1, 31)
Vespere autem facto cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes, et dæmonia habentes: (Evangelium secundum Marcum 1, 32)