Encontrados 20371 resultados para: Re
quid vobis videtur? At illi respondentes dixerunt: Reus est mortis. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 66)
Exeunte autem illo januam, vidit eum alia ancilla, et ait his qui erant ibi: Et hic erat cum Jesu Nazareno. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 71)
Et post pusillum accesserunt qui stabant, et dixerunt Petro: Vere et tu ex illis es: nam et loquela tua manifestum te facit. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 73)
Tunc cœpit detestari et jurare quia non novisset hominem. Et continuo gallus cantavit. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 74)
Et recordatus est Petrus verbi Jesu, quod dixerat: Priusquam gallus cantet, ter me negabis. Et egressus foras, flevit amare. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 75)
Mane autem facto, consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Jesum, ut eum morti traderent. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 1)
Tunc videns Judas, qui eum tradidit, quod damnatus esset, pœnitentia ductus, retulit triginta argenteos principibus sacerdotum, et senioribus, (Evangelium secundum Matthaeum 27, 3)
Et projectis argenteis in templo, recessit: et abiens laqueo se suspendit. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 5)
Principes autem sacerdotum, acceptis argenteis, dixerunt: Non licet eos mittere in corbonam: quia pretium sanguinis est. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 6)
Consilio autem inito, emerunt ex illis agrum figuli, in sepulturam peregrinorum. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 7)
Tunc impletum est quod dictum est per Jeremiam prophetam, dicentem: Et acceperunt triginta argenteos pretium appretiati, quem appretiaverunt a filiis Israël: (Evangelium secundum Matthaeum 27, 9)
Jesus autem stetit ante præsidem, et interrogavit eum præses, dicens: Tu es rex Judæorum? Dicit illi Jesus: Tu dicis. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 11)