Encontrados 20371 resultados para: Re
Ædificavit autem Noë altare Domino: et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis, obtulit holocausta super altare. (Liber Genesis 8, 20)
Odoratusque est Dominus odorem suavitatis, et ait: Nequaquam ultra maledicam terræ propter homines: sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua: non igitur ultra percutiam omnem animam viventem sicut feci. (Liber Genesis 8, 21)
Cunctis diebus terræ, sementis et messis, frigus et æstus, æstas et hiems, nox et dies non requiescent. (Liber Genesis 8, 22)
Benedixitque Deus Noë et filiis ejus. Et dixit ad eos: Crescite, et multiplicamini, et replete terram. (Liber Genesis 9, 1)
Et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terræ, et super omnes volucres cæli, cum universis quæ moventur super terram: omnes pisces maris manui vestræ traditi sunt. (Liber Genesis 9, 2)
Et omne, quod movetur et vivit, erit vobis in cibum: quasi olera virentia tradidi vobis omnia. (Liber Genesis 9, 3)
Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum: et de manu hominis, de manu viri, et fratris ejus requiram animam hominis. (Liber Genesis 9, 5)
Vos autem crescite et multiplicamini, et ingredimini super terram, et implete eam. (Liber Genesis 9, 7)
et ad omnem animam viventem, quæ est vobiscum, tam in volucribus quam in jumentis et pecudibus terræ cunctis, quæ egressa sunt de arca, et universis bestiis terræ. (Liber Genesis 9, 10)
Cumque obduxero nubibus cælum, apparebit arcus meus in nubibus: (Liber Genesis 9, 14)
et recordabor fœderis mei vobiscum, et cum omni anima vivente quæ carnem vegetat: et non erunt ultra aquæ diluvii ad delendum universam carnem. (Liber Genesis 9, 15)
Eritque arcus in nubibus, et videbo illum, et recordabor fœderis sempiterni quod pactum est inter Deum et omnem animam viventem universæ carnis quæ est super terram. (Liber Genesis 9, 16)
