Mosaico decorativo

Encontrados 3231 resultados para: Ram

  • Parvuli vestri, de quibus dixistis quod captivi ducerentur, et filii qui hodie boni ac mali ignorant distantiam, ipsi ingredientur: et ipsis dabo terram, et possidebunt eam. (Liber Deuteronomii 1, 39)

  • ait mihi Dominus: Dic ad eos: Nolite ascendere, neque pugnetis: non enim sum vobiscum: ne cadatis coram inimicis vestris. (Liber Deuteronomii 1, 42)

  • Cumque reversi ploraretis coram Domino, non audivit vos, nec voci vestræ voluit acquiescere. (Liber Deuteronomii 1, 45)

  • sicut fecerat filiis Esau, qui habitant in Seir, delens Horrhæos, et terram eorum illis tradens, quam possident usque in præsens. (Liber Deuteronomii 2, 22)

  • Surgite, et transite torrentem Arnon: ecce tradidi in manu tua Sehon regem Hesebon Amorrhæum, et terram ejus incipe possidere, et committe adversus eum prælium. (Liber Deuteronomii 2, 24)

  • Transibimus per terram tuam: publica gradiemur via ; non declinabimus neque ad dexteram, neque ad sinistram. (Liber Deuteronomii 2, 27)

  • sicut fecerunt filii Esau, qui habitant in Seir, et Moabitæ, qui morantur in Ar: donec veniamus ad Jordanem, et transeamus ad terram, quam Dominus Deus noster daturus est nobis. (Liber Deuteronomii 2, 29)

  • Dixitque Dominus ad me: Ecce cœpi tibi tradere Sehon, et terram ejus: incipe possidere eam. (Liber Deuteronomii 2, 31)

  • Et delevimus eos, sicut feceramus Sehon regi Hesebon, disperdentes omnem civitatem, virosque ac mulieres et parvulos: (Liber Deuteronomii 3, 6)

  • Tulimusque illo in tempore terram de manu duorum regum Amorrhæorum, qui erant trans Jordanem: a torrente Arnon usque ad montem Hermon, (Liber Deuteronomii 3, 8)

  • omnes civitates, quæ sitæ sunt in planitie, et universam terram Galaad et Basan usque ad Selcha, et Edrai civitates regni Og in Basan. (Liber Deuteronomii 3, 10)

  • Solus quippe Og rex Basan restiterat de stirpe gigantum. Monstratur lectus ejus ferreus, qui est in Rabbath filiorum Ammon, novem cubitos habens longitudinis, et quatuor latitudinis ad mensuram cubiti virilis manus. (Liber Deuteronomii 3, 11)


"Jesus está com você." São Padre Pio de Pietrelcina