Encontrados 3231 resultados para: Ram
Dixit autem Hiram rex Tyri per litteras quas miserat Salomoni: Quia dilexit Dominus populum suum, idcirco te regnare fecit super eum. (Liber II Paralipomenon 2, 11)
Et addidit, dicens: Benedictus Dominus Deus Israël, qui fecit cælum et terram: qui dedit David regi filium sapientem et eruditum et sensatum atque prudentem, ut ædificaret domum Domino, et palatium sibi. (Liber II Paralipomenon 2, 12)
Misi ergo tibi virum prudentem et scientissimum Hiram patrem meum, (Liber II Paralipomenon 2, 13)
filium mulieris de filiabus Dan, cujus pater fuit Tyrius, qui novit operari in auro, et argento, ære, et ferro, et marmore, et lignis, in purpura quoque, et hyacintho, et bysso, et coccino: et qui scit cælare omnem sculpturam, et adinvenire prudenter quodcumque in opere necessarium est cum artificibus tuis, et cum artificibus domini mei David patris tui. (Liber II Paralipomenon 2, 14)
Porticum vero ante frontem, quæ tendebatur in longum juxta mensuram latitudinis domus, cubitorum viginti: porro altitudo centum viginti cubitorum erat: et deauravit eam intrinsecus auro mundissimo. (Liber II Paralipomenon 3, 4)
Ipsas quoque columnas posuit in vestibulo templi, unam a dextris, et alteram a sinistris: eam quæ a dextris erat, vocavit Jachin: et quæ ad lævam, Booz. (Liber II Paralipomenon 3, 17)
Porro vastitas ejus habebat mensuram palmi, et labium illius erat quasi labium calicis, vel repandi lilii: capiebatque tria millia metretas. (Liber II Paralipomenon 4, 5)
Fecit autem Hiram lebetes, et creagras, et phialas: et complevit omne opus regis in domo Dei: (Liber II Paralipomenon 4, 11)
et lebetes, et creagras, et phialas. Omnia vasa fecit Salomoni Hiram pater ejus in domo Domini ex ære mundissimo. (Liber II Paralipomenon 4, 16)
et intulerunt eam, et omnem paraturam tabernaculi. Porro vasa sanctuarii, quæ erant in tabernaculo, portaverunt sacerdotes cum Levitis. (Liber II Paralipomenon 5, 5)
Stetit ergo coram altari Domini ex adverso universæ multitudinis Israël, et extendit manus suas. (Liber II Paralipomenon 6, 12)
ait: Domine Deus Israël, non est similis tui deus in cælo et in terra: qui custodis pactum et misericordiam cum servis tuis qui ambulant coram te in toto corde suo: (Liber II Paralipomenon 6, 14)