Encontrados 892 resultados para: Rad
Ut ergo sine congressione pugnæ possis superare eos, pone custodes fontium, ut non hauriant aquam ex eis, et sine gladio interficies eos, vel certe fatigati tradent civitatem suam, quam putant in montibus positam superari non posse. (Liber Iudith 7, 9)
Et nunc congregate universos qui in civitate sunt, ut sponte tradamus nos omnes populo Holofernis. (Liber Iudith 7, 15)
Contestamur hodie cælum et terram, et Deum patrum nostrorum, qui ulciscitur nos secundum peccata nostra, ut jam tradatis civitatem in manu militiæ Holofernis, et sit finis noster brevis in ore gladii, qui longior efficitur in ariditate sitis. (Liber Iudith 7, 17)
Tu, quia pius es, miserere nostri, aut in tuo flagello vindica iniquitates nostras, et noli tradere confitentes te populo qui ignorat te, (Liber Iudith 7, 20)
Hæc itaque cum audisset quoniam Ozias promisisset quod transacto quinto die traderet civitatem, misit ad presbyteros Chabri et Charmi. (Liber Iudith 8, 9)
Et venerunt ad illam, et dixit illis: Quod est hoc verbum, in quo consensit Ozias, ut tradat civitatem Assyriis si intra quinque dies non venerit vobis adjutorium? (Liber Iudith 8, 10)
Quæ respondit: Filia sum Hebræorum, ideo ego fugi a facie eorum, quoniam futurum agnovi quod dentur vobis in deprædationem, pro eo quod contemnentes vos, noluerunt ultro tradere seipsos ut invenirent misericordiam in conspectu vestro. (Liber Iudith 10, 12)
Constat enim Deum nostrum sic peccatis offensum, ut mandaverit per prophetas suos ad populum quod tradat eum pro peccatis suis. (Liber Iudith 11, 8)
Cui Judith respondit: Quæ ego sum, ut contradicam domino meo? (Liber Iudith 12, 13)
Et post pusillum exivit, et tradidit caput Holofernis ancillæ suæ, et jussit ut mitteret illud in peram suam. (Liber Iudith 13, 11)
Porro autem universa quæ Holofernis peculiaria fuisse probata sunt, dederunt Judith in auro, et argento, et vestibus, et gemmis, et omni supellectili: et tradita sunt omnia illi a populo. (Liber Iudith 15, 14)
Dominus autem omnipotens nocuit eum, et tradidit eum in manus feminæ, et confodit eum. (Liber Iudith 16, 7)