Encontrados 1062 resultados para: Quoniam
Ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi rapaces in vos, non parcentes gregi. (Actus Apostolorum 20, 29)
Propter quod vigilate, memoria retinentes quoniam per triennium nocte et die non cessavi, cum lacrimis monens unumquemque vestrum. (Actus Apostolorum 20, 31)
ipsi scitis: quoniam ad ea quæ mihi opus erant, et his qui mecum sunt, ministraverunt manus istæ. (Actus Apostolorum 20, 34)
Omnia ostendi vobis, quoniam sic laborantes, oportet suscipere infirmos ac meminisse verbi Domini Jesu: quoniam ipse dixit: Beatius est magis dare, quam accipere. (Actus Apostolorum 20, 35)
dolentes maxime in verbo quod dixerat, quoniam amplius faciem ejus non essent visuri. Et deducebant eum ad navem. (Actus Apostolorum 20, 38)
Viderant enim Trophimum Ephesium in civitate cum ipso, quem æstimaverunt quoniam in templum introduxisset Paulus. (Actus Apostolorum 21, 29)
et videre illum dicentem mihi: Festina, et exi velociter ex Jerusalem: quoniam non recipient testimonium tuum de me. (Actus Apostolorum 22, 18)
Et dixit ad me: Vade, quoniam ego in nationes longe mittam te. (Actus Apostolorum 22, 21)
Tribunus igitur dimisit adolescentem, præcipiens ne cui loqueretur quoniam hæc nota sibi fecisset. (Actus Apostolorum 23, 22)
nisi de una hac solummodo voce qua clamavi inter eos stans: Quoniam de resurrectione mortuorum ego judicor hodie a vobis. (Actus Apostolorum 24, 21)
Paulo rationem reddente: Quoniam neque in legem Judæorum, neque in templum, neque in Cæsarem quidquam peccavi. (Actus Apostolorum 25, 8)
præscientes me ab initio (si velint testimonium perhibere) quoniam secundum certissimam sectam nostræ religionis vixi pharisæus. (Actus Apostolorum 26, 5)
