Encontrados 624 resultados para: Quis

  • Quibus ego dixi : Quis vestrum habet aurum ? Tulerunt, et dederunt mihi : et projeci illud in ignem, egressusque est hic vitulus. (Liber Exodus 32, 24)

  • et stans in porta castrorum, ait : Si quis est Domini, jungatur mihi. Congregatique sunt ad eum omnes filii Levi : (Liber Exodus 32, 26)

  • Si quis habebat hyacinthum, et purpuram, coccumque bis tinctum, byssum et pilos caprarum, pelles arietum rubricatas, et janthinas, (Liber Exodus 35, 23)

  • Si quis de carnibus victimæ pacificorum die tertio comederit, irrita fiet oblatio, nec proderit offerenti: quin potius quæcumque anima tali se edulio contaminaverit, prævaricationis rea erit. (Liber Leviticus 7, 18)

  • Si quis adipem, qui offerri debet in incensum Domini, comederit, peribit de populo suo. (Liber Leviticus 7, 25)

  • Si quis hominum tetigerit lectum ejus, lavabit vestimenta sua, et ipse lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum. (Liber Leviticus 15, 5)

  • Si quis post biduum comederit ex ea, profanus erit, et impietatis reus: (Liber Leviticus 19, 7)

  • Hæc loqueris filiis Israël: Homo de filiis Israël, et de advenis qui habitant in Israël, si quis dederit de semine suo idolo Moloch, morte moriatur: populus terræ lapidabit eum. (Liber Leviticus 20, 2)

  • Si mœchatus quis fuerit cum uxore alterius, et adulterium perpetraverit cum conjuge proximi sui, morte moriantur et mœchus et adultera. (Liber Leviticus 20, 10)

  • Si quis dormierit cum nuru sua, uterque moriatur, quia scelus operati sunt: sanguis eorum sit super eos. (Liber Leviticus 20, 12)

  • Animal autem, quod immolari potest Domino, si quis voverit, sanctum erit, (Liber Leviticus 27, 9)

  • Animal immundum, quod immolari Domino non potest, si quis voverit, adducetur ante sacerdotem: (Liber Leviticus 27, 11)


“O medo excessivo nos faz agir sem amor, mas a confiança excessiva não nos deixa considerar o perigo que vamos enfrentar”. São Padre Pio de Pietrelcina