Encontrados 624 resultados para: Quis
Quis ita devorabit et deliciis affluet ut ego? (Liber Ecclesiastes 2, 25)
Quis novit si spiritus filiorum Adam ascendat sursum, et si spiritus jumentorum descendat deorsum? (Liber Ecclesiastes 3, 21)
Et deprehendi nihil esse melius quam lætari hominem in opere suo, et hanc esse partem illius. Quis enim eum adducet ut post se futura cognoscat? (Liber Ecclesiastes 3, 22)
Quod de carcere catenisque interdum quis egrediatur ad regnum ; et alius, natus in regno, inopia consumatur. (Liber Ecclesiastes 4, 14)
Hoc itaque visum est mihi bonum, ut comedat quis et bibat, et fruatur lætitia ex labore suo quo laboravit ipse sub sole, numero dierum vitæ suæ quos dedit ei Deus ; et hæc est pars illius. (Liber Ecclesiastes 5, 17)
Quid necesse est homini majora se quærere, cum ignoret quid conducat sibi in vita sua, numero dierum peregrinationis suæ, et tempore quod velut umbra præterit? aut quis ei poterit indicare quod post eum futurum sub sole sit? (Liber Ecclesiastes 7, 1)
multo magis quam erat. Et alta profunditas, quis inveniet eam? (Liber Ecclesiastes 7, 25)
Solummodo hoc inveni, quod fecerit Deus hominem rectum, et ipse se infinitis miscuerit quæstionibus. Quis talis ut sapiens est? et quis cognovit solutionem verbi? (Liber Ecclesiastes 7, 30)
Stultus verba multiplicat. Ignorat homo quid ante se fuerit ; et quid post se futurum sit, quis ei poterit indicare? (Liber Ecclesiastes 10, 14)
Quis mihi det te fratrem meum, sugentem ubera matris meæ, ut inveniam te foris, et deosculer te, et jam me nemo despiciat? (Canticum Canticorum 8, 1)
Si autem sensus operatur, quis horum quæ sunt magis quam illa est artifex? (Liber Sapientiae 8, 6)
Et si justitiam quis diligit, labores hujus magnas habent virtutes: sobrietatem enim et prudentiam docet, et justitiam, et virtutem, quibus utilius nihil est in vita hominibus. (Liber Sapientiae 8, 7)
