Encontrados 624 resultados para: Quis
Quis mihi tribuat ut sim juxta menses pristinos, secundum dies quibus Deus custodiebat me? (Liber Iob 29, 2)
Si non dixerunt viri tabernaculi mei: Quis det de carnibus ejus, ut saturemur? (Liber Iob 31, 31)
Quis mihi tribuat auditorem, ut desiderium meum audiat Omnipotens, et librum scribat ipse qui judicat, (Liber Iob 31, 35)
Quis est vir ut est Job, qui bibit subsannationem quasi aquam: (Liber Iob 34, 7)
Ipso enim concedente pacem, quis est qui condemnet? ex quo absconderit vultum, quis est qui contempletur eum, et super gentes, et super omnes homines? (Liber Iob 34, 29)
Quis poterit scrutari vias ejus? aut quis potest ei dicere: Operatus es iniquitatem? (Liber Iob 36, 23)
Quis narrabit ei quæ loquor? etiam si locutus fuerit homo, devorabitur. (Liber Iob 37, 20)
Quis est iste involvens sententias sermonibus imperitis? (Liber Iob 38, 2)
Quis posuit mensuras ejus, si nosti? vel quis tetendit super eam lineam? (Liber Iob 38, 5)
Super quo bases illius solidatæ sunt? aut quis demisit lapidem angularem ejus, (Liber Iob 38, 6)
Quis conclusit ostiis mare, quando erumpebat quasi de vulva procedens ; (Liber Iob 38, 8)
in qua via lux habitet, et tenebrarum quis locus sit: (Liber Iob 38, 19)
