Encontrados 761 resultados para: Quid
At ille respondens, dixit eis: Quid vobis præcepit Moyses? (Evangelium secundum Marcum 10, 3)
Et cum egressus esset in viam, procurrens quidam genu flexo ante eum, rogabat eum: Magister bone, quid faciam ut vitam æternam percipiam? (Evangelium secundum Marcum 10, 17)
Jesus autem dixit ei: Quid me dicis bonum? nemo bonus, nisi unus Deus. (Evangelium secundum Marcum 10, 18)
At ille dixit eis: Quid vultis ut faciam vobis? (Evangelium secundum Marcum 10, 36)
Jesus autem ait eis: Nescitis quid petatis: potestis bibere calicem, quem ego bibo, aut baptismo, quo ego baptizor, baptizari? (Evangelium secundum Marcum 10, 38)
Et respondens Jesus dixit illi: Quid tibi vis faciam? Cæcus autem dixit ei: Rabboni, ut videam. (Evangelium secundum Marcum 10, 51)
Et si quis vobis dixerit: Quid facitis? dicite, quia Domino necessarius est: et continuo illum dimittet huc. (Evangelium secundum Marcum 11, 3)
Et quidam de illic stantibus dicebant illis: Quid facitis solventes pullum? (Evangelium secundum Marcum 11, 5)
Cumque vidisset a longe ficum habentem folia, venit si quid forte inveniret in ea: et cum venisset ad eam, nihil invenit præter folia: non enim erat tempus ficorum. (Evangelium secundum Marcum 11, 13)
Et cum stabitis ad orandum, dimittite si quid habetis adversus aliquem: ut et Pater vester, qui in cælis est, dimittat vobis peccata vestra. (Evangelium secundum Marcum 11, 25)
Quid ergo faciet dominus vineæ? Veniet, et perdet colonos, et dabit vineam aliis. (Evangelium secundum Marcum 12, 9)
Qui sciens versutiam illorum, ait illis: Quid me tentatis? afferte mihi denarium ut videam. (Evangelium secundum Marcum 12, 15)
