Encontrados 761 resultados para: Quid
Videntes autem discipuli, indignati sunt, dicentes: Ut quid perditio hæc? (Evangelium secundum Matthaeum 26, 8)
Sciens autem Jesus, ait illis: Quid molesti estis huic mulieri? opus enim bonum operata est in me. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 10)
et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam? At illi constituerunt ei triginta argenteos. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 15)
Dixitque illi Jesus: Amice, ad quid venisti? Tunc accesserunt, et manus injecerunt in Jesum, et tenuerunt eum. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 50)
Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua, dicens: Blasphemavit: quid adhuc egemus testibus? ecce nunc audistis blasphemiam: (Evangelium secundum Matthaeum 26, 65)
quid vobis videtur? At illi respondentes dixerunt: Reus est mortis. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 66)
At ille negavit coram omnibus, dicens: Nescio quid dicis. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 70)
dicens: Peccavi, tradens sanguinem justum. At illi dixerunt: Quid ad nos? tu videris. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 4)
Dicit illis Pilatus: Quid igitur faciam de Jesu, qui dicitur Christus? (Evangelium secundum Matthaeum 27, 22)
Dicunt omnes: Crucifigatur. Ait illis præses: Quid enim mali fecit? At illi magis clamabant dicentes: Crucifigatur. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 23)
Et circa horam nonam clamavit Jesus voce magna, dicens: Eli, Eli, lamma sabacthani? hoc est: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? (Evangelium secundum Matthaeum 27, 46)
dicens: Quid nobis et tibi, Jesu Nazarene? venisti perdere nos? scio qui sis, Sanctus Dei. (Evangelium secundum Marcum 1, 24)
