Encontrados 761 resultados para: Quid
Ne dixeris: Peccavi: et quid mihi accidit triste? Altissimus enim est patiens redditor. (Liber Ecclesiasticus 5, 4)
Coram extraneo ne facias consilium: nescis enim quid pariet. (Liber Ecclesiasticus 8, 21)
Avaro autem nihil est scelestius. Quid superbit terra et cinis? (Liber Ecclesiasticus 10, 9)
Ne dicas: Quid est mihi opus? et quæ erunt mihi ex hoc bona? (Liber Ecclesiasticus 11, 25)
Ne dicas: Sufficiens mihi sum: et quid ex hoc pessimabor? (Liber Ecclesiasticus 11, 26)
Quid communicabit cacabus ad ollam? quando enim se colliserint, confringetur. (Liber Ecclesiasticus 13, 3)
Si necessarius illi fueris, supplantabit te, et subridens spem dabit, narrans tibi bona, et dicet: Quid opus est tibi? (Liber Ecclesiasticus 13, 7)
Viro cupido et tenaci sine ratione est substantia: et homini livido ad quid aurum? (Liber Ecclesiasticus 14, 3)
Quid lucidius sole? et hic deficiet ; aut quid nequius quam quod excogitavit caro et sanguis? et hoc arguetur. (Liber Ecclesiasticus 17, 30)
Quid est homo? et quæ est gratia illius? et quid bonum aut quid nequam illius? (Liber Ecclesiasticus 18, 7)
Super plumbum quid gravabitur? et quod illi aliud nomen quam fatuus? (Liber Ecclesiasticus 22, 17)
Quid proderit libatio idolo? nec enim manducabit, nec odorabit. (Liber Ecclesiasticus 30, 19)
