Encontrados 761 resultados para: Quid
Domine, quid est homo, quia innotuisti ei? aut filius hominis, quia reputas eum? (Liber Psalmorum 143, 3)
Et dixit Mathathias: Væ mihi ! ut quid natus sum videre contritionem populi mei, et contritionem civitatis sanctæ, et sedere illic, cum datur in manibus inimicorum? (Liber I Maccabaeorum 2, 7)
et clamaverunt voce magna in cælum, dicentes: Quid faciemus istis, et quo eos ducemus? (Liber I Maccabaeorum 3, 50)
Et cogitavit de altari holocaustorum, quod profanatum erat, quid de eo faceret. (Liber I Maccabaeorum 4, 44)
Ut audivit autem Judas et populus sermones istos, convenit ecclesia magna cogitare quid facerent fratribus suis, qui in tribulatione erant, et expugnabantur ab eis. (Liber I Maccabaeorum 5, 16)
Quid hoc fecimus, quod præoccupavit nos Alexander apprehendere amicitiam Judæorum ad munimen sui? (Liber I Maccabaeorum 10, 23)
Et dixit Jonathæ: Ut quid vexasti universum populum, cum bellum nobis non sit? (Liber I Maccabaeorum 12, 44)
remittimus quoque ignorantias et peccata usque in hodiernum diem, et coronam quam debebatis: et si quid aliud erat tributarium in Jerusalem, jam non sit tributarium. (Liber I Maccabaeorum 13, 39)
Unus autem ex illis, qui erat primus, sic ait: Quid quæris, et quid vis discere a nobis? parati sumus mori, magis quam patrias Dei leges prævaricari. (Liber II Maccabaeorum 7, 2)
alii vero si quid eis supererat vendebant, simulque Dominum deprecabantur ut eriperet eos ab impio Nicanore, qui eos priusquam cominus veniret, vendiderat: (Liber II Maccabaeorum 8, 14)
ut si quid contrarium accideret, aut difficile nuntiaretur, scientes hi qui in regionibus erant, cui esset rerum summa derelicta, non turbarentur. (Liber II Maccabaeorum 9, 24)
Justi sunt omnes sermones mei: non est in eis pravum quid, neque perversum ; (Liber Proverbiorum 8, 8)
