Encontrados 2426 resultados para: Quia
Congrega omnes tribus Jacob, ut cognoscant quia non est deus nisi tu, et enarrent magnalia tua, et hæreditabis eos sicut ab initio. (Liber Ecclesiasticus 36, 13)
secundum benedictionem Aaron de populo tuo: et dirige nos in viam justitiæ, et sciant omnes qui habitant terram quia tu es Deus conspector sæculorum. (Liber Ecclesiasticus 36, 19)
etenim illum Dominus creavit, et non discedat a te, quia opera ejus sunt necessaria. (Liber Ecclesiasticus 38, 12)
Quia contra illum steterunt alieni, et propter invidiam circumdederunt illum homines in deserto, qui erant cum Dathan et Abiron, et congregatio Core in iracundia. (Liber Ecclesiasticus 45, 22)
ut cognoscant gentes potentiam ejus, quia contra Deum pugnare non est facile. Et secutus est a tergo potentis: (Liber Ecclesiasticus 46, 8)
ut viderent omnes filii Israël quia bonum est obsequi sancto Deo. (Liber Ecclesiasticus 46, 12)
et cognitus est in verbis suis fidelis, quia vidit Deum lucis. (Liber Ecclesiasticus 46, 18)
Si enim hæc fecerit, ad omnia valebit, quia lux Dei vestigium ejus est. (Liber Ecclesiasticus 50, 31)
Videte oculis vestris, quia modicum laboravi, et inveni mihi multam requiem. (Liber Ecclesiasticus 51, 35)
Quod si nolueritis, et me ad iracundiam provocaveritis, gladius devorabit vos, quia os Domini locutum est. (Liber Isaiae 1, 20)
et ibunt populi multi, et dicent: Venite, et ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob ; et docebit nos vias suas, et ambulabimus in semitis ejus, quia de Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem. (Liber Isaiae 2, 3)
Projecisti enim populum tuum, domum Jacob, quia repleti sunt ut olim, et augeres habuerunt ut Philisthiim, et pueris alienis adhæserunt. (Liber Isaiae 2, 6)