Mosaico decorativo

Encontrados 2426 resultados para: Quia

  • Quibus ait: Ne vocetis me Noëmi (id est, pulchram), sed vocate me Mara (id est, amaram), quia amaritudine valde replevit me Omnipotens. (Liber Ruth 1, 20)

  • et ait illi: Quæ es? Illaque respondit: Ego sum Ruth ancilla tua: expande pallium tuum super famulam tuam, quia propinquus es. (Liber Ruth 3, 9)

  • Et ille: Benedicta, inquit, es a Domino, filia, et priorem misericordiam posteriore superasti: quia non es secuta juvenes, pauperes sive divites. (Liber Ruth 3, 10)

  • Annæ autem dedit partem unam tristis, quia Annam diligebat. Dominus autem concluserat vulvam ejus. (Liber I Samuelis 1, 5)

  • Ne reputes ancillam tuam quasi unam de filiabus Belial: quia ex multitudine doloris et mœroris mei locuta sum usque in præsens. (Liber I Samuelis 1, 16)

  • Exsultavit cor meum in Domino, et exaltatum est cornu meum in Deo meo ; dilatatum est os meum super inimicos meos: quia lætata sum in salutari tuo. (Liber I Samuelis 2, 1)

  • Nolite multiplicare loqui sublimia gloriantes ; recedant vetera de ore vestro: quia Deus scientiarum Dominus est, et ipsi præparantur cogitationes. (Liber I Samuelis 2, 3)

  • Pedes sanctorum suorum servabit, et impii in tenebris conticescent: quia non in fortitudine sua roborabitur vir. (Liber I Samuelis 2, 9)

  • Erat ergo peccatum puerorum grande nimis coram Domino: quia retrahebant homines a sacrificio Domini. (Liber I Samuelis 2, 17)

  • Si peccaverit vir in virum, placari ei potest Deus: si autem in Dominum peccaverit vir, quis orabit pro eo? Et non audierunt vocem patris sui: quia voluit Dominus occidere eos. (Liber I Samuelis 2, 25)

  • Et adjecit Dominus rursum vocare Samuelem. Consurgensque Samuel, abiit ad Heli, et dixit: Ecce ego, quia vocasti me. Qui respondit: Non vocavi te, fili mi: revertere et dormi. (Liber I Samuelis 3, 6)

  • et ait: Ecce ego, quia vocasti me. Intellexit ergo Heli quia Dominus vocaret puerum: et ait ad Samuelem: Vade, et dormi: et si deinceps vocaverit te, dices: Loquere, Domine, quia audit servus tuus. Abiit ergo Samuel, et dormivit in loco suo. (Liber I Samuelis 3, 9)


"A maior caridade é aquela que arranca as pessoas vencidas pelo demônio, a fim de ganhá-las para Cristo." São Padre Pio de Pietrelcina