Encontrados 219 resultados para: Quare
Et reversus est populus ad castra: dixeruntque majores natu de Israël: Quare percussit nos Dominus hodie coram Philisthiim? afferamus ad nos de Silo arcam fœderis Domini, et veniat in medium nostri, ut salvet nos de manu inimicorum nostrorum. (Liber I Samuelis 4, 3)
Si remittitis arcam Dei Israël, nolite dimittere eam vacuam, sed quod debetis, reddite ei pro peccato, et tunc curabimini: et scietis quare non recedat manus ejus a vobis. (Liber I Samuelis 6, 3)
Quare aggravatis corda vestra, sicut aggravavit Ægyptus et Pharao cor suum? nonne postquam percussus est, tunc dimisit eos, et abierunt? (Liber I Samuelis 6, 6)
Respondens autem Saul, ait: Numquid non filius Jemini ego sum de minima tribu Israël, et cognatio mea novissima inter omnes familias de tribu Benjamin? quare ergo locutus es mihi sermonem istum? (Liber I Samuelis 9, 21)
Quare ergo non audisti vocem Domini: sed versus ad prædam es, et fecisti malum in oculis Domini? (Liber I Samuelis 15, 19)
Stansque clamabat adversum phalangas Israël, et dicebat eis: Quare venistis parati ad prælium? numquid ego non sum Philisthæus, et vos servi Saul? eligite ex vobis virum, et descendat ad singulare certamen. (Liber I Samuelis 17, 8)
Quod cum audisset Eliab frater ejus major, loquente eo cum aliis, iratus est contra David, et ait: Quare venisti, et quare dereliquisti pauculas oves illas in deserto? Ego novi superbiam tuam, et nequitiam cordis tui: quia ut videres prælium, descendisti. (Liber I Samuelis 17, 28)
Et posuit animam suam in manu sua, et percussit Philisthæum, et fecit Dominus salutem magnam universo Israëli: vidisti, et lætatus es. Quare ergo peccas in sanguine innoxio, interficiens David, qui est absque culpa? (Liber I Samuelis 19, 5)
Dixitque Saul ad Michol: Quare sic illusisti mihi, et dimisisti inimicum meum ut fugeret? Et respondit Michol ad Saul: Quia ipse locutus est mihi: Dimitte me, alioquin interficiam te. (Liber I Samuelis 19, 17)
Respondens autem Jonathas Sauli patri suo, ait: Quare morietur? quid fecit? (Liber I Samuelis 20, 32)
Venit autem David in Nobe ad Achimelech sacerdotem: et obstupuit Achimelech, eo quod venisset David. Et dixit ei: Quare tu solus, et nullus est tecum? (Liber I Samuelis 21, 1)
Et ait Achis ad servos suos: Vidistis hominem insanum: quare adduxistis eum ad me? (Liber I Samuelis 21, 14)