Encontrados 4987 resultados para: Pugna Autem Asor
Jumenta autem et prædam civitatis diviserunt sibi filii Israël, sicut præceperat Dominus Josue. (Liber Iosue 8, 27)
Omnis autem populus, et majores natu, ducesque ac judices, stabant ex utraque parte arcæ, in conspectu sacerdotum qui portabant arcam fœderis Domini, ut advena, ita et indigena. Media pars eorum juxta montem Garizim, et media juxta montem Hebal, sicut præceperat Moyses famulus Domini. Et primum quidem benedixit populo Israël. (Liber Iosue 8, 33)
Post dies autem tres initi fœderis, audierunt quod in vicino habitarent, et inter eos futuri essent. (Liber Iosue 9, 16)
Nunc autem in manu tua sumus: quod tibi bonum et rectum videtur, fac nobis. (Liber Iosue 9, 25)
Habitatores autem Gabaon urbis obsessæ miserunt ad Josue, qui tunc morabatur in castris apud Galgalam, et dixerunt ei: Ne retrahas manus tuas ab auxilio servorum tuorum: ascende cito, et libera nos, ferque præsidium: convenerunt enim adversum nos omnes reges Amorrhæorum, qui habitant in montanis. (Liber Iosue 10, 6)
vos autem nolite stare, sed persequimini hostes, et extremos quosque fugientium cædite: nec dimittatis eos urbium suarum intrare præsidia, quos tradidit Dominus Deus in manus vestras. (Liber Iosue 10, 19)
Transivit autem cum omni Israël de Maceda in Lebna, et pugnabat contra eam: (Liber Iosue 10, 29)
Quæ cum audisset Jabin rex Asor, misit ad Jobab regem Madon, et ad regem Semeron, atque ad regem Achsaph: (Liber Iosue 11, 1)
Reversusque statim cepit Asor, et regem ejus percussit gladio. Asor enim antiquitus inter omnia regna hæc principatum tenebat. (Liber Iosue 11, 10)
Absque urbibus, quæ erant in collibus et in tumulis sitæ, ceteras succendit Israël: unam tantum Asor munitissimam flamma consumpsit. (Liber Iosue 11, 13)
rex Madon unus, rex Asor unus, (Liber Iosue 12, 19)
Tribui autem Levi non dedit possessionem: sed sacrificia et victimæ Domini Dei Israël, ipsa est ejus hæreditas, sicut locutus est illi. (Liber Iosue 13, 14)