Encontrados 4987 resultados para: Pugna Autem Asor
Sicut enim corpus unum est, et membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum tamen corpus sunt: ita et Christus. (Epistula I ad Corinthios 12, 12)
Nunc autem posuit Deus membra, unumquodque eorum in corpore sicut voluit. (Epistula I ad Corinthios 12, 18)
Nunc autem multa quidem membra, unum autem corpus. (Epistula I ad Corinthios 12, 20)
Non potest autem oculus dicere manui: Opera tua non indigeo: aut iterum caput pedibus: Non estis mihi necessarii. (Epistula I ad Corinthios 12, 21)
Honesta autem nostra nullius egent: sed Deus temperavit corpus, ei cui deerat, abundantiorem tribuendo honorem, (Epistula I ad Corinthios 12, 24)
Vos autem estis corpus Christi, et membra de membro. (Epistula I ad Corinthios 12, 27)
Æmulamini autem charismata meliora. Et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro. (Epistula I ad Corinthios 12, 31)
Si linguis hominum loquar, et angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum velut æs sonans, aut cymbalum tinniens. (Epistula I ad Corinthios 13, 1)
Et si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia, et omnem scientiam: et si habuero omnem fidem ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum. (Epistula I ad Corinthios 13, 2)
Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest. (Epistula I ad Corinthios 13, 3)
non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati: (Epistula I ad Corinthios 13, 6)
Cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est. (Epistula I ad Corinthios 13, 10)