Encontrados 629 resultados para: Propter
Nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Judæorum. (Evangelium secundum Ioannem 7, 13)
Dissensio itaque facta est in turba propter eum. (Evangelium secundum Ioannem 7, 43)
Dissensio iterum facta est inter Judæos propter sermones hos. (Evangelium secundum Ioannem 10, 19)
Respondit eis Jesus: Multa bona opera ostendi vobis ex Patre meo: propter quod eorum opus me lapidatis? (Evangelium secundum Ioannem 10, 32)
et gaudeo propter vos, ut credatis, quoniam non eram ibi, sed eamus ad eum. (Evangelium secundum Ioannem 11, 15)
Ego autem sciebam quia semper me audis, sed propter populum qui circumstat, dixi: ut credant quia tu me misisti. (Evangelium secundum Ioannem 11, 42)
Cognovit ergo turba multa ex Judæis quia illic est, et venerunt, non propter Jesum tantum, sed ut Lazarum viderent, quem suscitavit a mortuis. (Evangelium secundum Ioannem 12, 9)
quia multi propter illum abibant ex Judæis, et credebant in Jesum. (Evangelium secundum Ioannem 12, 11)
Respondit Jesus, et dixit: Non propter me hæc vox venit, sed propter vos. (Evangelium secundum Ioannem 12, 30)
Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum: sed propter pharisæos non confitebantur, ut e synagoga non ejicerentur. (Evangelium secundum Ioannem 12, 42)
alioquin propter opera ipsa credite. Amen, amen dico vobis, qui credit in me, opera quæ ego facio, et ipse faciet, et majora horum faciet: quia ego ad Patrem vado. (Evangelium secundum Ioannem 14, 12)
Jam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis. (Evangelium secundum Ioannem 15, 3)
