Encontrados 629 resultados para: Propter
Est propter gloriam minoratio, et est qui ab humilitate levabit caput. (Liber Ecclesiasticus 20, 11)
Propter inopiam multi deliquerunt: et qui quærit locupletari avertit oculum suum. (Liber Ecclesiasticus 27, 1)
Propter mandatum assume pauperem, et propter inopiam ejus ne dimittas eum vacuum. (Liber Ecclesiasticus 29, 12)
Perde pecuniam propter fratrem et amicum tuum, et non abscondas illam sub lapide in perditionem. (Liber Ecclesiasticus 29, 13)
ut læteris propter illos, et ornamentum gratiæ accipias coronam, et dignationem consequaris corrogationis. (Liber Ecclesiasticus 32, 3)
hæc enim omnia propter mandatum Dei fiunt. (Liber Ecclesiasticus 35, 7)
Propter crapulam multi obierunt: qui autem abstinens est adjiciet vitam. (Liber Ecclesiasticus 37, 34)
Honora medicum propter necessitatem: etenim illum creavit Altissimus. (Liber Ecclesiasticus 38, 1)
ipsi vero Dominum deprecabuntur, ut dirigat requiem eorum, et sanitatem, propter conversationem illorum. (Liber Ecclesiasticus 38, 14)
Propter delaturam autem amare fer luctum illius uno die, et consolare propter tristitiam: (Liber Ecclesiasticus 38, 17)
et fac luctum secundum meritum ejus uno die, vel duobus, propter detractionem: (Liber Ecclesiasticus 38, 18)
Sic figulus sedens ad opus suum, convertens pedibus suis rotam, qui in sollicitudine positus est semper propter opus suum, et in numero est omnis operatio ejus. (Liber Ecclesiasticus 38, 32)
