Encontrados 629 resultados para: Propter
Quomodo facti sunt in desolationem? subito defecerunt: perierunt propter iniquitatem suam. (Liber Psalmorum 72, 19)
Adjuva nos, Deus salutaris noster, et propter gloriam nominis tui, Domine, libera nos: et propitius esto peccatis nostris, propter nomen tuum. (Liber Psalmorum 78, 9)
Audivit, et lætata est Sion, et exsultaverunt filiæ Judæ propter judicia tua, Domine. (Liber Psalmorum 96, 8)
et salvavit eos propter nomen suum, ut notam faceret potentiam suam. (Liber Psalmorum 105, 8)
Et irritaverunt eum ad aquas contradictionis, et vexatus est Moyses propter eos: (Liber Psalmorum 105, 32)
Suscepit eos de via iniquitatis eorum ; propter injustitias enim suas humiliati sunt. (Liber Psalmorum 106, 17)
Et tu, Domine, Domine, fac mecum propter nomen tuum, quia suavis est misericordia tua. (Liber Psalmorum 108, 21)
Genua mea infirmata sunt a jejunio, et caro mea immutata est propter oleum. (Liber Psalmorum 108, 24)
Alleluja. Credidi, propter quod locutus sum ; ego autem humiliatus sum nimis. (Liber Psalmorum 115, 1)
Inclinavi cor meum ad faciendas justificationes tuas in æternum, propter retributionem. (Liber Psalmorum 118, 112)
Judica judicium meum, et redime me: propter eloquium tuum vivifica me. (Liber Psalmorum 118, 154)
Propter fratres meos et proximos meos, loquebar pacem de te. (Liber Psalmorum 121, 8)
