Mosaico decorativo

Encontrados 1196 resultados para: Promissionem Promissa Terra

  • Dixitque Dominus ad eum: Numquid considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis in terra, homo simplex et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo? (Liber Iob 1, 8)

  • nonne tu vallasti eum, ac domum ejus, universamque substantiam per circuitum ; operibus manuum ejus benedixisti, et possessio ejus crevit in terra? (Liber Iob 1, 10)

  • Et dixit Dominus ad Satan: Numquid considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis in terra, vir simplex et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo, et adhuc retinens innocentiam? tu autem commovisti me adversus eum, ut affligerem eum frustra. (Liber Iob 2, 3)

  • Et sederunt cum eo in terra septem diebus et septem noctibus: et nemo loquebatur ei verbum: videbant enim dolorem esse vehementem. (Liber Iob 2, 13)

  • Nihil in terra sine causa fit, et de humo non oritur dolor. (Liber Iob 5, 6)

  • Hæc est enim lætitia viæ ejus, ut rursum de terra alii germinentur. (Liber Iob 8, 19)

  • Terra data est in manus impii ; vultum judicum ejus operit. Quod si non ille est, quis ergo est? (Liber Iob 9, 24)

  • Longior terra mensura ejus, et latior mari. (Liber Iob 11, 9)

  • Si senuerit in terra radix ejus, et in pulvere emortuus fuerit truncus illius, (Liber Iob 14, 8)

  • lapides excavant aquæ, et alluvione paulatim terra consumitur: et hominem ergo similiter perdes. (Liber Iob 14, 19)

  • quibus solis data est terra, et non transivit alienus per eos. (Liber Iob 15, 19)

  • Non ditabitur, nec perseverabit substantia ejus, nec mittet in terra radicem suam. (Liber Iob 15, 29)


"Quando a videira se separa da estaca que a sustenta, cai e apodrece." São Padre Pio de Pietrelcina