Mosaico decorativo

Encontrados 4831 resultados para: Pro

  • Paululum procedam famulus tuus ab Jordane tecum: non indigeo hac vicissitudine, (Liber II Samuelis 19, 36)

  • Et respondit omnis vir Juda ad viros Israël: Quia mihi propior est rex: cur irasceris super hac re? numquid comedimus aliquid ex rege, aut munera nobis data sunt? (Liber II Samuelis 19, 42)

  • Interea quidam viri, cum stetissent juxta cadaver Amasæ, de sociis Joab, dixerunt: Ecce qui esse voluit pro Joab comes David. (Liber II Samuelis 20, 11)

  • Amasa autem conspersus sanguine jacebat in media via. Vidit hoc quidam vir, quod subsisteret omnis populus ad videndum eum, et amovit Amasam de via in agrum, operuitque eum vestimento, ne subsisterent transeuntes propter eum. (Liber II Samuelis 20, 12)

  • Et exclamavit mulier sapiens de civitate: Audite, audite: dicite Joab: Appropinqua huc, et loquar tecum. (Liber II Samuelis 20, 16)

  • Rursumque illa: Sermo, inquit, dicebatur in veteri proverbio: Qui interrogant, interrogent in Abela: et sic perficiebant. (Liber II Samuelis 20, 18)

  • Ingressa est ergo ad omnem populum, et locuta est eis sapienter: qui abscissum caput Seba filii Bochri projecerunt ad Joab. Et ille cecinit tuba, et recesserunt ab urbe, unusquisque in tabernacula sua: Joab autem reversus est Jerusalem ad regem. (Liber II Samuelis 20, 22)

  • Facta est quoque fames in diebus David tribus annis jugiter: et consuluit David oraculum Domini. Dixitque Dominus: Propter Saul, et domum ejus sanguinum, quia occidit Gabaonitas. (Liber II Samuelis 21, 1)

  • Vocatis ergo Gabaonitis rex, dixit ad eos (porro Gabaonitæ non erant de filiis Israël, sed reliquiæ Amorrhæorum: filii quippe Israël juraverant eis, et voluit Saul percutere eos zelo, quasi pro filiis Israël et Juda), (Liber II Samuelis 21, 2)

  • Pepercitque rex Miphiboseth filio Jonathæ filii Saul, propter jusjurandum Domini quod fuerat inter David et inter Jonathan filium Saul. (Liber II Samuelis 21, 7)

  • sepelierunt ea cum ossibus Saul et Jonathæ filii ejus in terra Benjamin, in latere, in sepulchro Cis patris ejus: feceruntque omnia quæ præceperat rex, et repropitiatus est Deus terræ post hæc. (Liber II Samuelis 21, 14)

  • Propterea confitebor tibi, Domine, in gentibus, et nomini tuo cantabo: (Liber II Samuelis 22, 50)


"Comunguemos com santo temor e com grande amor." São Padre Pio de Pietrelcina