Encontrados 4831 resultados para: Pro
Sicut aquila provocans ad volandum pullos suos, et super eos volitans, expandit alas suas, et assumpsit eum, atque portavit in humeris suis. (Liber Deuteronomii 32, 11)
Provocaverunt eum in diis alienis, et in abominationibus ad iracundiam concitaverunt. (Liber Deuteronomii 32, 16)
Vidit Dominus, et ad iracundiam concitatus est: quia provocaverunt eum filii sui et filiæ. (Liber Deuteronomii 32, 19)
Ipsi me provocaverunt in eo qui non erat Deus, et irritaverunt in vanitatibus suis: et ego provocabo eos in eo qui non est populus, et in gente stulta irritabo illos. (Liber Deuteronomii 32, 21)
Sed propter iram inimicorum distuli: ne forte superbirent hostes eorum, et dicerent: Manus nostra excelsa, et non Dominus, fecit hæc omnia. (Liber Deuteronomii 32, 27)
Utinam saperent, et intelligerent, ac novissima providerent. (Liber Deuteronomii 32, 29)
de quorum victimis comedebant adipes, et bibebant vinum libaminum: surgant, et opitulentur vobis, et in necessitate vos protegant. (Liber Deuteronomii 32, 38)
Laudate, gentes, populum ejus, quia sanguinem servorum suorum ulciscetur: et vindictam retribuet in hostes eorum, et propitius erit terræ populi sui. (Liber Deuteronomii 32, 43)
Dilexit populos, omnes sancti in manu illius sunt: et qui appropinquant pedibus ejus, accipient de doctrina illius. (Liber Deuteronomii 33, 3)
Hæc est Judæ benedictio: Audi, Domine, vocem Judæ, et ad populum suum introduc eum: manus ejus pugnabunt pro eo, et adjutor illius contra adversarios ejus erit. (Liber Deuteronomii 33, 7)
Levi quoque ait: Perfectio tua, et doctrina tua viro sancto tuo, quem probasti in tentatione, et judicasti ad aquas contradictionis. (Liber Deuteronomii 33, 8)
Dixitque Dominus ad eum: Hæc est terra, pro qua juravi Abraham, Isaac, et Jacob, dicens: Semini tuo dabo eam. Vidisti eam oculis tuis, et non transibis ad illam. (Liber Deuteronomii 34, 4)
