Encontrados 4831 resultados para: Pro
Qui autem injuriam faciebat proximo, repulit eum, dicens: Quis te constituit principem et judicem super nos? (Actus Apostolorum 7, 27)
Hic eduxit illos faciens prodigia et signa in terra Ægypti, et in rubro mari, et in deserto annis quadraginta. (Actus Apostolorum 7, 36)
Hic est Moyses, qui dixit filiis Israël: Prophetam suscitabit vobis Deus de fratribus vestris, tamquam me: ipsum audietis. (Actus Apostolorum 7, 37)
Convertit autem Deus, et tradidit eos servire militiæ cæli, sicut scriptum est in libro prophetarum: Numquid victimas et hostias obtulistis mihi annis quadraginta in deserto, domus Israël? (Actus Apostolorum 7, 42)
Sed non Excelsus in manufactis habitat, sicut propheta dicit: (Actus Apostolorum 7, 48)
Quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri? et occiderunt eos qui prænuntiabant de adventu Justi, cujus vos nunc proditores et homicidæ fuistis: (Actus Apostolorum 7, 52)
Attendebant autem eum: propter quod multo tempore magiis suis dementasset eos. (Actus Apostolorum 8, 11)
Qui cum venissent, oraverunt pro ipsis ut acciperent Spiritum Sanctum: (Actus Apostolorum 8, 15)
Respondens autem Simon, dixit: Precamini vos pro me ad Dominum, ut nihil veniat super me horum quæ dixistis. (Actus Apostolorum 8, 24)
et revertebatur sedens super currum suum, legensque Isaiam prophetam. (Actus Apostolorum 8, 28)
Accurrens autem Philippus, audivit eum legentem Isaiam prophetam, et dixit: Putasne intelligis quæ legis? (Actus Apostolorum 8, 30)
Respondens autem eunuchus Philippo, dixit: Obsecro te, de quo propheta dicit hoc? de se, an de alio aliquo? (Actus Apostolorum 8, 34)
