Mosaico decorativo

Encontrados 4831 resultados para: Pro

  • Faciem ergo cæli dijudicare nostis: signa autem temporum non potestis scire? Generatio mala et adultera signum quærit: et signum non dabitur ei, nisi signum Jonæ prophetæ. Et relictis illis, abiit. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 4)

  • At illi dixerunt: Alii Joannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Jeremiam, aut unum ex prophetis. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 14)

  • Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam: qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 25)

  • Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animæ vero suæ detrimentum patiatur? aut quam dabit homo commutationem pro anima sua? (Evangelium secundum Matthaeum 16, 26)

  • Et cum venisset ad turbam, accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum, dicens: Domine, miserere filio meo, quia lunaticus est, et male patitur: nam sæpe cadit in ignem, et crebro in aquam. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 14)

  • Dixit illis Jesus: Propter incredulitatem vestram. Amen quippe dico vobis, si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic: Transi hinc illuc, et transibit, et nihil impossibile erit vobis. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 19)

  • Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare, et mitte hamum: et eum piscem, qui primus ascenderit, tolle: et aperto ore ejus, invenies staterem: illum sumens, da eis pro me et te. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 26)

  • qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 6)

  • Si autem manus tua, vel pes tuus scandalizat te, abscide eum, et projice abs te: bonum tibi est ad vitam ingredi debilem, vel claudum, quam duas manus vel duos pedes habentem mitti in ignem æternum. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 8)

  • Et si oculus tuus scandalizat te, erue eum, et projice abs te: bonum tibi est cum uno oculo in vitam intrare, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 9)

  • Procidens autem servus ille, orabat eum, dicens: Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 26)

  • Et procidens conservus ejus, rogabat eum, dicens: Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 29)


"É sempre necessário ir para a frente, nunca para trás, na vida espiritual." São Padre Pio de Pietrelcina