Mosaico decorativo

Encontrados 4831 resultados para: Pro

  • Et dixit Jeremias propheta ad Hananiam prophetam: Audi, Hanania: non misit te Dominus, et tu confidere fecisti populum istum in mendacio. (Liber Ieremiae 28, 15)

  • Et mortuus est Hananias propheta in anno illo, mense septimo. (Liber Ieremiae 28, 17)

  • Et hæc sunt verba libri quem misit Jeremias propheta de Jerusalem ad reliquias seniorum transmigrationis, et ad sacerdotes, et ad prophetas, et ad omnem populum quem traduxerat Nabuchodonosor de Jerusalem in Babylonem, (Liber Ieremiae 29, 1)

  • Et quærite pacem civitatis ad quam transmigrare vos feci, et orate pro ea ad Dominum, quia in pace illius erit pax vobis. (Liber Ieremiae 29, 7)

  • Hæc enim dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Non vos seducant prophetæ vestri qui sunt in medio vestrum, et divini vestri, et ne attendatis ad somnia vestra quæ vos somniatis: (Liber Ieremiae 29, 8)

  • quia falso ipsi prophetant vobis in nomine meo, et non misi eos, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 29, 9)

  • Quia dixistis: Suscitavit nobis Dominus prophetas in Babylone: (Liber Ieremiae 29, 15)

  • et persequar eos in gladio, et in fame, et in pestilentia: et dabo eos in vexationem universis regnis terræ: in maledictionem, et in stuporem, et in sibilum, et in opprobrium cunctis gentibus ad quas ego ejeci eos, (Liber Ieremiae 29, 18)

  • eo quod non audierint verba mea, dicit Dominus, quæ misi ad eos per servos meos prophetas, de nocte consurgens et mittens: et non audistis, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 29, 19)

  • Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël, ad Achab filium Coliæ, et ad Sedeciam filium Maasiæ, qui prophetant vobis in nomine meo mendaciter: Ecce ego tradam eos in manus Nabuchodonosor regis Babylonis, et percutiet eos in oculis vestris: (Liber Ieremiae 29, 21)

  • pro eo quod fecerint stultitiam in Israël, et mœchati sunt in uxores amicorum suorum, et locuti sunt verbum in nomine meo mendaciter, quod non mandavi eis. Ego sum judex et testis, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 29, 23)

  • Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Pro eo quod misisti in nomine tuo libros ad omnem populum qui est in Jerusalem, et ad Sophoniam filium Maasiæ sacerdotem, et ad universos sacerdotes, dicens: (Liber Ieremiae 29, 25)


"Sigamos o caminho que nos conduz a Deus." São Padre Pio de Pietrelcina