Encontrados 4831 resultados para: Pro
Vocem enim quasi parturientis audivi, angustias ut puerperæ: vox filiæ Sion intermorientis, expandentisque manus suas: Væ mihi, quia defecit anima mea propter interfectos ! (Liber Ieremiae 4, 31)
Circuite vias Jerusalem, et aspicite, et considerate, et quærite in plateis ejus, an inveniatis virum facientem judicium, et quærentem fidem: et propitius ero ei. (Liber Ieremiae 5, 1)
Super quo propitius tibi esse potero? filii tui dereliquerunt me, et jurant in his qui non sunt dii. Saturavi eos, et mœchati sunt, et in domo meretricis luxuriabantur. (Liber Ieremiae 5, 7)
Equi amatores et emissarii facti sunt: unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat. (Liber Ieremiae 5, 8)
Ascendite muros ejus, et dissipate: consummationem autem nolite facere: auferte propagines ejus, quia non sunt Domini. (Liber Ieremiae 5, 10)
Prophetæ fuerunt in ventum locuti, et responsum non fuit in eis: hæc ergo evenient illis. (Liber Ieremiae 5, 13)
Iniquitates vestræ declinaverunt hæc, et peccata vestra prohibuerunt bonum a vobis: (Liber Ieremiae 5, 25)
prophetæ prophetabant mendacium, et sacerdotes applaudebant manibus suis, et populus meus dilexit talia. Quid igitur fiet in novissimo ejus? (Liber Ieremiae 5, 31)
Cui loquar, et quem contestabor ut audiat? ecce incircumcisæ aures eorum, et audire non possunt: ecce verbum Domini factum est eis in opprobrium, et non suscipient illud. (Liber Ieremiae 6, 10)
a minore quippe usque ad majorem omnes avaritiæ student, et a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt dolum. (Liber Ieremiae 6, 13)
Audi, terra: ecce ego adducam mala super populum istum, fructum cogitationum ejus: quia verba mea non audierunt, et legem meam projecerunt. (Liber Ieremiae 6, 19)
Propterea hæc dicit Dominus: Ecce ego dabo in populum istum ruinas: et ruent in eis patres et filii simul ; vicinus et proximus peribunt. (Liber Ieremiae 6, 21)