Encontrados 4831 resultados para: Pro
venientibus de terra procul, a summitate cæli ; Dominus, et vasa furoris ejus, ut disperdat omnem terram. (Liber Isaiae 13, 5)
Ululate, quia prope est dies Domini ; quasi vastitas a Domino veniet. (Liber Isaiae 13, 6)
Propter hoc omnes manus dissolventur, et omne cor hominis contabescet, (Liber Isaiae 13, 7)
et conteretur. Torsiones et dolores tenebunt ; quasi parturiens dolebunt: unusquisque ad proximum suum stupebit, facies combustæ vultus eorum. (Liber Isaiae 13, 8)
Super hoc cælum turbabo ; et movebitur terra de loco suo, propter indignationem Domini exercituum, et propter diem iræ furoris ejus. (Liber Isaiae 13, 13)
Prope est ut veniat tempus ejus, et dies ejus non elongabuntur. Miserebitur enim Dominus Jacob, et eliget adhuc de Israël, et requiescere eos faciet super humum suam ; adjungetur advena ad eos, et adhærebit domui Jacob. (Liber Isaiae 14, 1)
Verumtamen ad infernum detraheris, in profundum laci. (Liber Isaiae 14, 15)
Qui te viderint, ad te inclinabuntur, teque prospicient: Numquid iste est vir qui conturbavit terram, qui concussit regna, (Liber Isaiae 14, 16)
tu autem projectus es de sepulchro tuo, quasi stirps inutilis pollutus, et obvolutus cum his qui interfecti sunt gladio, et descenderunt ad fundamenta laci, quasi cadaver putridum. (Liber Isaiae 14, 19)
Et consurgam super eos, dicit Dominus exercituum ; et perdam Babylonis nomen, et reliquias, et germen, et progeniem, dicit Dominus ; (Liber Isaiae 14, 22)
Ulula, porta ; clama civitas ; prostrata est Philisthæa omnis ; ab aquilone enim fumus veniet, et non est qui effugiet agmen ejus. (Liber Isaiae 14, 31)
Ini consilium, coge concilium ; pone quasi noctem umbram tuam in meridie ; absconde fugientes, et vagos ne prodas. (Liber Isaiae 16, 3)