Encontrados 4831 resultados para: Pro
in capite turbarum clamitat ; in foribus portarum urbis profert verba sua, dicens: (Liber Proverbiorum 1, 21)
convertimini ad correptionem meam. En proferam vobis spiritum meum, et ostendam vobis verba mea. (Liber Proverbiorum 1, 23)
Aversio parvulorum interficiet eos, et prosperitas stultorum perdet illos. (Liber Proverbiorum 1, 32)
Custodiet rectorum salutem, et proteget gradientes simpliciter, (Liber Proverbiorum 2, 7)
Noli prohibere benefacere eum qui potest: si vales, et ipse benefac. (Liber Proverbiorum 3, 27)
Dabit capiti tuo augmenta gratiarum, et corona inclyta proteget te. (Liber Proverbiorum 4, 9)
Justorum autem semita quasi lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectam diem. (Liber Proverbiorum 4, 18)
Omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit. (Liber Proverbiorum 4, 23)
Remove a te os pravum, et detrahentia labia sint procul a te. (Liber Proverbiorum 4, 24)
Ne declines ad dexteram neque ad sinistram ; averte pedem tuum a malo: vias enim quæ a dextris sunt novit Dominus: perversæ vero sunt quæ a sinistris sunt. Ipse autem rectos faciet cursus tuos, itinera autem tua in pace producet. (Liber Proverbiorum 4, 27)
Longe fac ab ea viam tuam, et ne appropinques foribus domus ejus. (Liber Proverbiorum 5, 8)
Fili mi, si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam: (Liber Proverbiorum 6, 1)