Encontrados 4831 resultados para: Pro
Quoniam non obedivimus præceptis tuis, ideo traditi sumus in direptionem, et captivitatem, et mortem, et in fabulam, et in improperium omnibus nationibus in quibus dispersisti nos. (Liber Thobis 3, 4)
Eadem itaque die, contigit ut Sara filia Raguelis in Rages civitate Medorum et ipsa audiret improperium ab una ex ancillis patris sui, (Liber Thobis 3, 7)
Ergo cum pro culpa sua increparet puellam, respondit ei, dicens : Amplius ex te non videamus filium aut filiam super terram, interfectrix virorum tuorum. (Liber Thobis 3, 9)
sed in oratione persistens cum lacrimis deprecabatur Deum, ut ab isto improperio liberaret eam. (Liber Thobis 3, 11)
Peto, Domine, ut de vinculo improperii hujus absolvas me, aut certe desuper terram eripias me. (Liber Thobis 3, 15)
Hoc autem pro certo habet omnis qui te colit : quod vita ejus, si in probatione fuerit, coronabitur ; si autem in tribulatione fuerit, liberabitur ; et si in correptione fuerit, ad misericordiam tuam venire licebit. (Liber Thobis 3, 21)
memor enim esse debes, quæ et quanta pericula passa sit propter te in utero suo. (Liber Thobis 4, 4)
Cui ait juvenis : Forti animo esto : in proximo est ut a Deo cureris. (Liber Thobis 5, 13)
Cumque profecti essent, cœpit mater ejus flere, et dicere : Baculum senectutis nostræ tulisti, et transmisisti a nobis. (Liber Thobis 5, 23)
Numquam fuisset ipsa pecunia, pro qua misisti eum : (Liber Thobis 5, 24)
Profectus est autem Tobias, et canis secutus est eum, et mansit prima mansione juxta fluvium Tigris. (Liber Thobis 6, 1)
Respondensque angelus, ait : Est hic Raguel nomine, vir propinquus de tribu tua, et hic habet filiam nomine Saram, sed neque masculum neque feminam ullam habet aliam præter eam. (Liber Thobis 6, 11)