Encontrados 28 resultados para: Prior
Præoccupat qui se concupiscunt, ut illis se prior ostendat. (Liber Sapientiae 6, 14)
Sum quidem et ego mortalis homo, similis omnibus, et ex genere terreni illius qui prior factus est: et in ventre matris figuratus sum caro ; (Liber Sapientiae 7, 1)
Est enim hæc speciosior sole, et super omnem dispositionem stellarum: luci comparata, invenitur prior. (Liber Sapientiae 7, 29)
Prior omnium creata est sapientia, et intellectus prudentiæ ab ævo. (Liber Ecclesiasticus 1, 4)
Supra mensam magnam sedisti? non aperias super illam faucem tuam prior. (Liber Ecclesiasticus 31, 12)
Ne extendas manum tuam prior, et invidia contaminatus erubescas. (Liber Ecclesiasticus 31, 16)
Cessa prior causa disciplinæ: et noli nimius esse, ne forte offendas. (Liber Ecclesiasticus 31, 20)
Et si in medio multorum sedisti, prior illis ne extendas manum tuam, nec prior poscas bibere. (Liber Ecclesiasticus 31, 21)
Et hora surgendi non te trices: præcurre autem prior in domum tuam, et illic avocare, et illic lude, (Liber Ecclesiasticus 32, 15)
Joannes testimonium perhibet de ipso, et clamat dicens: Hic erat quem dixi: Qui post me venturus est, ante me factus est: quia prior me erat. (Evangelium secundum Ioannem 1, 15)
Hic est de quo dixi: Post me venit vir qui ante me factus est: quia prior me erat: (Evangelium secundum Ioannem 1, 30)
Angelus autem Domini descendebat secundum tempus in piscinam, et movebatur aqua. Et qui prior descendisset in piscinam post motionem aquæ, sanus fiebat a quacumque detinebatur infirmitate. (Evangelium secundum Ioannem 5, 4)