Encontrados 182 resultados para: Princeps

  • Eodem tempore dixit Abimelech, et Phicol princeps exercitus ejus, ad Abraham: Deus tecum est in universis quæ agis. (Liber Genesis 21, 22)

  • Surrexit autem Abimelech, et Phicol princeps exercitus ejus, reversique sunt in terram Palæstinorum. Abraham vero plantavit nemus in Bersabee, et invocavit ibi nomen Domini Dei æterni. (Liber Genesis 21, 33)

  • Audi nos, domine: princeps Dei es apud nos: in electis sepulchris nostris sepeli mortuum tuum, nullusque te prohibere poterit quin in monumento ejus sepelias mortuum tuum. (Liber Genesis 23, 6)

  • Quam cum vidisset Sichem filius Hemor Hevæi, princeps terræ illius, adamavit eam: et rapuit, et dormivit cum illa, vi opprimens virginem. (Liber Genesis 34, 2)

  • Igitur Joseph ductus est in Ægyptum, emitque eum Putiphar eunuchus Pharaonis, princeps exercitus, vir ægyptius, de manu Ismaëlitarum, a quibus perductus erat. (Liber Genesis 39, 1)

  • Et Joseph erat princeps in terra Ægypti, atque ad ejus nutum frumenta populis vendebantur. Cumque adorassent eum fratres sui, (Liber Genesis 42, 6)

  • Si peccaverit princeps, et fecerit unum e pluribus per ignorantiam, quod Domini lege prohibetur: (Liber Leviticus 4, 22)

  • Ad orientem Judas figet tentoria per turmas exercitus sui: eritque princeps filiorum ejus Nahasson filius Aminadab. (Liber Numeri 2, 3)

  • Juxta eum castrametati sunt de tribu Issachar, quorum princeps fuit Nathanaël filius Suar. (Liber Numeri 2, 5)

  • In tribu Zabulon princeps fuit Eliab filius Helon. (Liber Numeri 2, 7)

  • In castris filiorum Ruben ad meridianam plagam erit princeps Elisur filius Sedeur. (Liber Numeri 2, 10)

  • Juxta eum castrametati sunt de tribu Simeon: quorum princeps fuit Salamiel filius Surisaddai. (Liber Numeri 2, 12)


“Reflita no que escreve, pois o Senhor vai lhe pedir contas disso.” São Padre Pio de Pietrelcina