Mosaico decorativo

Encontrados 1195 resultados para: Pot

  • Sicut urbs patens et absque murorum ambitu, ita vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum. (Liber Proverbiorum 25, 28)

  • Ira non habet misericordiam nec erumpens furor, et impetum concitati ferre quis poterit? (Liber Proverbiorum 27, 4)

  • non enim habebis jugiter potestatem, sed corona tribuetur in generationem et generationem. (Liber Proverbiorum 27, 24)

  • Servus verbis non potest erudiri, quia quod dicis intelligit, et respondere contemnit. (Liber Proverbiorum 29, 19)

  • Per tria movetur terra, et quartum non potest sustinere: (Liber Proverbiorum 30, 21)

  • Cunctæ res difficiles ; non potest eas homo explicare sermone. Non saturatur oculus visu, nec auris auditu impletur. (Liber Ecclesiastes 1, 8)

  • Et omni homini cui dedit Deus divitias atque substantiam, potestatemque ei tribuit ut comedat ex eis, et fruatur parte sua, et lætetur de labore suo: hoc est donum Dei. (Liber Ecclesiastes 5, 18)

  • vir cui dedit Deus divitias, et substantiam, et honorem, et nihil deest animæ suæ ex omnibus quæ desiderat ; nec tribuit ei potestatem Deus ut comedat ex eo, sed homo extraneus vorabit illud: hoc vanitas et miseria magna est. (Liber Ecclesiastes 6, 2)

  • Quid necesse est homini majora se quærere, cum ignoret quid conducat sibi in vita sua, numero dierum peregrinationis suæ, et tempore quod velut umbra præterit? aut quis ei poterit indicare quod post eum futurum sub sole sit? (Liber Ecclesiastes 7, 1)

  • Sapientia hominis lucet in vultu ejus, et potentissimus faciem illius commutabit. (Liber Ecclesiastes 8, 1)

  • Et sermo illius potestate plenus est, nec dicere ei quisquam potest: Quare ita facis? (Liber Ecclesiastes 8, 4)

  • quia ignorat præterita, et futura nullo scire potest nuntio. (Liber Ecclesiastes 8, 7)


"Não sejamos mesquinhos com Deus que tanto nos enriquece." São Padre Pio de Pietrelcina