Mosaico decorativo

Encontrados 604 resultados para: Post

  • Post istum quoque Amasias filius Zechri, consecratus Domino, et cum eo ducenta millia virorum fortium. (Liber II Paralipomenon 17, 16)

  • Post istum etiam Jozabad, et cum eo centum octoginta millia expeditorum militum. (Liber II Paralipomenon 17, 18)

  • Descenditque post annos ad eum in Samariam: ad cujus adventum mactavit Achab arietes et boves plurimos, ipsi, et populo qui venerat cum eo: persuasitque illi ut ascenderet in Ramoth Galaad. (Liber II Paralipomenon 18, 2)

  • Post hæc congregati sunt filii Moab et filii Ammon, et cum eis de Ammonitis, ad Josaphat, ut pugnarent contra eum. (Liber II Paralipomenon 20, 1)

  • Post hæc iniit amicitias Josaphat rex Juda cum Ochozia rege Israël, cujus opera fuerunt impiissima. (Liber II Paralipomenon 20, 35)

  • Fecit igitur malum in conspectu Domini, sicut domus Achab: ipsi enim fuerunt ei consiliarii post mortem patris sui, in interitum ejus: (Liber II Paralipomenon 22, 4)

  • Post quæ placuit Joas ut instauraret domum Domini. (Liber II Paralipomenon 24, 4)

  • Amasias vero post cædem Idumæorum, et allatos deos filiorum Seir, statuit illos in deos sibi, et adorabat eos, et illis adolebat incensum. (Liber II Paralipomenon 25, 14)

  • Statimque ingressus post eum Azarias sacerdos, et cum eo sacerdotes Domini octoginta, viri fortissimi, (Liber II Paralipomenon 26, 17)

  • post quem Jahiel, et Azarias, et Nahath, et Asaël, et Jerimoth, Jozabad quoque, et Eliel, et Jesmachias, et Mahath, et Banaias, præpositi sub manibus Choneniæ et Semei fratris ejus, ex imperio Ezechiæ regis et Azariæ pontificis domus Dei, ad quos omnia pertinebant. (Liber II Paralipomenon 31, 13)

  • Post quæ et hujuscemodi veritatem, venit Sennacherib rex Assyriorum, et ingressus Judam, obsedit civitates munitas, volens eas capere. (Liber II Paralipomenon 32, 1)

  • Multi etiam deferebant hostias et sacrificia Domino in Jerusalem, et munera Ezechiæ regi Juda: qui exaltatus est post hæc coram cunctis gentibus. (Liber II Paralipomenon 32, 23)


“Uma só coisa é necessária: estar perto de Jesus”. São Padre Pio de Pietrelcina