Mosaico decorativo

Encontrados 499 resultados para: Populum

  • Et cognovit Jonathas quoniam insidiæ sunt post se, et circuierunt castra ejus, et jecerunt jacula in populum a mane usque ad vesperam. (Liber I Maccabaeorum 10, 80)

  • Et dixit Jonathæ: Ut quid vexasti universum populum, cum bellum nobis non sit? (Liber I Maccabaeorum 12, 44)

  • Videns quia in tremore populus est, et in timore, ascendit Jerusalem, et congregavit populum: (Liber I Maccabaeorum 13, 2)

  • Et cognovit Simon quia cum dolo loqueretur secum: jussit tamen dari argentum et pueros, ne inimicitiam magnam sumeret ad populum Israël, dicentem: (Liber I Maccabaeorum 13, 17)

  • Legati, qui missi sunt ad populum nostrum, nuntiaverunt nobis de vestra gloria, et honore, ac lætitia: et gavisi sumus in introitu eorum. (Liber I Maccabaeorum 14, 21)

  • Et congregavit Jonathas gentem suam, et factus est illis sacerdos magnus, et appositus est ad populum suum. (Liber I Maccabaeorum 14, 30)

  • Et vidit populus actum Simonis, et gloriam quam cogitabat facere genti suæ, et posuerunt eum ducem suum, et principem sacerdotum, eo quod ipse fecerat hæc omnia, et justitiam, et fidem, quam conservavit genti suæ, et exquisivit omni modo exaltare populum suum. (Liber I Maccabaeorum 14, 35)

  • Et mandavit illi movere castra contra faciem Judææ: et mandavit ei ædificare Gedorem, et obstruere portas civitatis, et debellare populum. Rex autem persequebatur Typhonem. (Liber I Maccabaeorum 15, 39)

  • Et pervenit Cendebæus Jamniam, et cœpit irritare plebem, et conculcare Judæam, et captivare populum, et interficere, et ædificare Gedorem. (Liber I Maccabaeorum 15, 40)

  • Et admovit castra contra faciem eorum ipse et populus ejus, et vidit populum trepidantem ad transfretandum torrentem: et transfretavit primus, et viderunt eum viri, et transierunt post eum. (Liber I Maccabaeorum 16, 6)

  • Et divisit populum et equites in medio peditum: erat autem equitatus adversariorum copiosus nimis. (Liber I Maccabaeorum 16, 7)

  • Constitue populum tuum in loco sancto tuo, sicut dixit Moyses. (Liber II Maccabaeorum 1, 29)


“A cada vitória sobre o pecado corresponde um grau de glória eterna”. São Padre Pio de Pietrelcina