Mosaico decorativo

Encontrados 386 resultados para: Populi

  • Excæca cor populi hujus, et aures ejus aggrava, et oculos ejus claude: ne forte videat oculis suis, et auribus suis audiat, et corde suo intelligat, et convertatur, et sanem eum. (Liber Isaiae 6, 10)

  • Et nuntiaverunt domui David, dicentes: Requievit Syria super Ephraim. Et commotum est cor ejus, et cor populi ejus, sicut moventur ligna silvarum a facie venti. (Liber Isaiae 7, 2)

  • Congregamini, populi, et vincimini ; et audite, universæ procul terræ: confortamini, et vincimini ; accingite vos, et vincimini. (Liber Isaiae 8, 9)

  • Hæc enim ait Dominus ad me: Sicut in manu forti erudivit me, ne irem in via populi hujus, dicens: (Liber Isaiae 8, 11)

  • ut opprimerent in judicio pauperes, et vim facerent causæ humilium populi mei ; ut essent viduæ præda eorum, et pupillos diriperent. (Liber Isaiae 10, 2)

  • Et erit in die illa: adjiciet Dominus secundo manum suam ad possidendum residuum populi sui, quod relinquetur ab Assyriis, et ab Ægypto, et a Phetros, et ab Æthiopia, et ab Ælam, et a Sennaar, et ab Emath, et ab insulis maris. (Liber Isaiae 11, 11)

  • Et tenebunt eos populi, et adducent eos in locum suum ; et possidebit eos domus Israël super terram Domini in servos et ancillas: et erunt capientes eos qui se ceperant, et subjicient exactores suos. (Liber Isaiae 14, 2)

  • Et quid respondebitur nuntiis gentis? Quia Dominus fundavit Sion, et in ipso sperabunt pauperes populi ejus. (Liber Isaiae 14, 32)

  • Sonabunt populi sicut sonitus aquarum inundantium, et increpabit eum, et fugiet procul ; et rapietur sicut pulvis montium a facie venti, et sicut turbo coram tempestate. (Liber Isaiae 17, 13)

  • Propterea dixi: Recedite a me: amare flebo ; nolite incumbere ut consolemini me super vastitate filiæ populi mei ; (Liber Isaiae 22, 4)

  • Luxit, et defluxit terra, et infirmata est ; defluxit orbis, infirmata est altitudo populi terræ. (Liber Isaiae 24, 4)

  • Præcipitabit mortem in sempiternum ; et auferet Dominus Deus lacrimam ab omni facie, et opprobrium populi sui auferet de universa terra: quia Dominus locutus est. (Liber Isaiae 25, 8)


“O bem dura eternamente.” São Padre Pio de Pietrelcina