Encontrados 386 resultados para: Populi
Habitaverunt autem principes populi in Jerusalem : reliqua vero plebs misit sortem, ut tollerent unam partem de decem qui habitaturi essent in Jerusalem civitate sancta, novem vero partes in civitatibus. (Liber Nehemiae 11, 1)
et Phathahia filius Mesezebel, de filiis Zara filii Juda in manu regis, juxta omne verbum populi, (Liber Nehemiae 11, 24)
Et chorus secundus gratias referentium ibat ex adverso, et ego post eum, et media pars populi super murum, et super turrim furnorum, et usque ad murum latissimum, (Liber Nehemiae 12, 37)
Et filii eorum ex media parte loquebantur azotice, et nesciebant loqui judaice, et loquebantur juxta linguam populi et populi. (Liber Nehemiae 13, 24)
Si vero non est offensio populi hujus coram Deo suo, non poterimus resistere illis, quoniam Deus eorum defendet illos: et erimus in opprobrium universæ terræ. (Liber Iudith 5, 25)
Porro filii Israël descendentes de Bethulia, venerunt ad eum: quem solventes, duxerunt ad Bethuliam, atque in medium populi illum statuentes, percunctati sunt quid rerum esset quod illum vinctum Assyrii reliquissent. (Liber Iudith 6, 10)
Et ut ascendebat, orabat Dominum Deum Israël ut dirigeret viam ejus ad liberationem populi sui. (Liber Iudith 12, 8)
et in me ancilla sua adimplevit misericordiam suam, quam promisit domui Israël: et interfecit in manu mea hostem populi sui hac nocte. (Liber Iudith 13, 18)
Porro Ozias princeps populi Israël dixit ad eam: Benedicta es tu, filia, a Domino Deo excelso præ omnibus mulieribus super terram. (Liber Iudith 13, 23)
Quæ cum exisset ad illum, benedixerunt eam omnes una voce, dicentes: Tu gloria Jerusalem ; tu lætitia Israël ; tu honorificentia populi nostri: (Liber Iudith 15, 10)
Et omnes populi gaudebant cum mulieribus, et virginibus, et juvenibus, in organis et citharis. (Liber Iudith 15, 15)
Qui posuit castra sua in medio populi sui, ut eriperet nos de manu omnium inimicorum nostrorum. (Liber Iudith 16, 4)
