Encontrados 28 resultados para: Pontifex

  • Cumque respexisset eum Azarias pontifex, et omnes reliqui sacerdotes, viderunt lepram in fronte ejus, et festinato expulerunt eum. Sed et ipse perterritus, acceleravit egredi, eo quod sensisset illico plagam Domini. (Liber II Paralipomenon 26, 20)

  • Joacim autem summus pontifex de Jerusalem venit in Bethuliam cum universis presbyteris suis ut videret Judith. (Liber Iudith 15, 9)

  • Unus autem ex ipsis, Caiphas nomine, cum esset pontifex anni illius, dixit eis: Vos nescitis quidquam, (Evangelium secundum Ioannem 11, 49)

  • Hoc autem a semetipso non dixit: sed cum esset pontifex anni illius, prophetavit, quod Jesus moriturus erat pro gente, (Evangelium secundum Ioannem 11, 51)

  • Et adduxerunt eum ad Annam primum: erat enim socer Caiphæ, qui erat pontifex anni illius. (Evangelium secundum Ioannem 18, 13)

  • Pontifex ergo interrogavit Jesum de discipulis suis, et de doctrina ejus. (Evangelium secundum Ioannem 18, 19)

  • Unde debuit per omnia fratribus similari, ut misericors fieret, et fidelis pontifex ad Deum, ut repropitiaret delicta populi. (Epistula ad Hebraeos 2, 17)

  • Omnis namque pontifex ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur in iis quæ sunt ad Deum, ut offerat dona, et sacrificia pro peccatis: (Epistula ad Hebraeos 5, 1)

  • Sic et Christus non semetipsum clarificavit ut pontifex fieret: sed qui locutus est ad eum: Filius meus es tu, ego hodie genui te. (Epistula ad Hebraeos 5, 5)

  • appellatus a Deo pontifex juxta ordinem Melchisedech. (Epistula ad Hebraeos 5, 10)

  • ubi præcursor pro nobis introivit Jesus, secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in æternum. (Epistula ad Hebraeos 6, 20)

  • Talis enim decebat ut nobis esset pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus, et excelsior cælis factus: (Epistula ad Hebraeos 7, 26)


“Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade.” São Padre Pio de Pietrelcina