Encontrados 40 resultados para: Phase

  • Sic autem comedetis illum : renes vestros accingetis, et calceamenta habebitis in pedibus, tenentes baculos in manibus, et comedetis festinanter : est enim Phase (id est, transitus) Domini. (Liber Exodus 12, 11)

  • Vocavit autem Moyses omnes seniores filiorum Israël, et dixit ad eos : Ite tollentes animal per familias vestras, et immolate Phase. (Liber Exodus 12, 21)

  • Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron : Hæc est religio Phase : omnis alienigena non comedet ex eo. (Liber Exodus 12, 43)

  • Quod si quis peregrinorum in vestram voluerit transire coloniam, et facere Phase Domini, circumcidetur prius omne masculinum ejus, et tunc rite celebrabit : eritque sicut indigena terræ : si quis autem circumcisus non fuerit, non vescetur ex eo. (Liber Exodus 12, 48)

  • Non immolabis super fermento sanguinem hostiæ meæ : neque residebit mane de victima solemnitatis Phase. (Liber Exodus 34, 25)

  • Mense primo, quartadecima die mensis ad vesperum, Phase Domini est: (Liber Leviticus 23, 5)

  • Faciant filii Israël Phase in tempore suo, (Liber Numeri 9, 2)

  • Præcepitque Moyses filiis Israël ut facerent Phase. (Liber Numeri 9, 4)

  • Ecce autem quidam immundi super anima hominis, qui non poterant facere Phase in die illo, accedentes ad Moysen et Aaron, (Liber Numeri 9, 6)

  • Loquere filiis Israël: Homo, qui fuerit immundus super anima, sive in via procul in gente vestra, faciat Phase Domino (Liber Numeri 9, 10)

  • non relinquent ex eo quippiam usque mane, et os ejus non confringent: omnem ritum Phase observabunt. (Liber Numeri 9, 12)

  • Si quis autem et mundus est, et in itinere non fuit, et tamen non fecit Phase, exterminabitur anima illa de populis suis, quia sacrificium Domino non obtulit tempore suo: peccatum suum ipse portabit. (Liber Numeri 9, 13)


“Não há nada mais inaceitável do que uma mulher caprichosa, frívola e arrogante, especialmente se é casada. Uma esposa cristã deve ser uma mulher de profunda piedade em relação a Deus, um anjo de paz na família, digna e agradável em relação ao próximo.” São Padre Pio de Pietrelcina