Encontrados 287 resultados para: Pharao Decem Pestes
Et præcinebant mulieres, ludentes, atque dicentes: Percussit Saul mille, et David decem millia. (Liber I Samuelis 18, 7)
Iratus est autem Saul nimis, et displicuit in oculis ejus sermo iste: dixitque: Dederunt David decem millia, et mihi mille dederunt: quid ei superest, nisi solum regnum? (Liber I Samuelis 18, 8)
Dixeruntque servi Achis ad eum cum vidissent David: Numquid non iste est David rex terræ? nonne huic cantabant per choros, dicentes: Percussit Saul mille, et David decem millia? (Liber I Samuelis 21, 11)
misit decem juvenes, et dixit eis: Ascendite in Carmelum, et venietis ad Nabal, et salutabitis eum ex nomine meo pacifice. (Liber I Samuelis 25, 5)
Cumque pertransissent decem dies, percussit Dominus Nabal, et mortuus est. (Liber I Samuelis 25, 38)
Nonne iste est David, cui cantabant in choris, dicentes: Percussit Saul in millibus suis, et David in decem millibus suis? (Liber I Samuelis 29, 5)
Porro Joab reversus, omisso Abner, congregavit omnem populum: et defuerunt de pueris David decem et novem viri, excepto Asaële. (Liber II Samuelis 2, 30)
Fecit quoque sibi David nomen cum reverteretur capta Syria in valle Salinarum, cæsis decem et octo millibus: (Liber II Samuelis 8, 13)
Egressus est ergo rex et universa domus ejus pedibus suis: et dereliquit rex decem mulieres concubinas ad custodiendam domum. (Liber II Samuelis 15, 16)
Et respondit populus: Non exibis: sive enim fugerimus, non magnopere ad eos de nobis pertinebit: sive media pars ceciderit e nobis, non satis curabunt, quia tu unus pro decem millibus computaris: melius est igitur ut sis nobis in urbe præsidio. (Liber II Samuelis 18, 3)
Et ait Joab viro qui nuntiaverat ei: Si vidisti, quare non confodisti eum cum terra, et ego dedissem tibi decem argenti siclos, et unum balteum? (Liber II Samuelis 18, 11)
cucurrerunt decem juvenes armigeri Joab, et percutientes interfecerunt eum. (Liber II Samuelis 18, 15)