Encontrados 8 resultados para: Perierat

  • Quod infirmum fuit non consolidastis, et quod ægrotum non sanastis: quod confractum est non alligastis, et quod abjectum est non reduxistis, et quod perierat non quæsistis: sed cum austeritate imperabatis eis, et cum potentia. (Prophetia Ezechielis 34, 4)

  • Quod perierat requiram, et quod abjectum erat reducam, et quod confractum fuerat alligabo, et quod infirmum fuerat consolidabo, et quod pingue et forte custodiam: et pascam illas in judicio. (Prophetia Ezechielis 34, 16)

  • Venit enim Filius hominis salvare quod perierat. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 11)

  • Quis ex vobis homo, qui habet centum oves, et si perdiderit unam ex illis, nonne dimittit nonaginta novem in deserto, et vadit ad illam quæ perierat, donec inveniat eam? (Evangelium secundum Lucam 15, 4)

  • et veniens domum convocat amicos et vicinos, dicens illis: Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam, quæ perierat. (Evangelium secundum Lucam 15, 6)

  • quia hic filius meus mortuus erat, et revixit: perierat, et inventus est. Et cœperunt epulari. (Evangelium secundum Lucam 15, 24)

  • epulari autem, et gaudere oportebat, quia frater tuus hic mortuus erat, et revixit ; perierat, et inventus est. (Evangelium secundum Lucam 15, 32)

  • Venit enim Filius hominis quærere, et salvum facere quod perierat. (Evangelium secundum Lucam 19, 10)


“Vive-se de fé, não de sonhos.” São Padre Pio de Pietrelcina